라틴어 문장 검색

Indignas premeret pestis cum tabida fauces Inque ipsos vultus serperet atra lues, Siccis ipse genis flentes hortatus amicos Decrevit Stygios Festus adire lacus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXVIII1)
nam repente lacunaria sonare coeperunt totumque triclinium intremuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:2)
Intremui post hoc fulmen attonitus, iuguloque detecto aliquando inquam Totum me, Fortuna, vicisti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:1)
Vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco intremuit nubes elisosque abscidit ignes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:1)
Intremuere tubae ac scisso Discordia crine extulit ad superos Stygium caput.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:12)
ut non peccarim mors quoque non faciet, non igitur mirum, si mens mea tabida facta de nive manantis more liquescit aquae, estur ut occulta vitiata teredine navis, aequorei scopulos ut cavat unda salis, roditur ut scabra positum robigine ferrum conditus ut tineae carpitur ore liber, sic mea perpetuos curarum pectora morsus, fine quibus nullo conficiantur, habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 145)
tabida consumit ferrum lapidemque vetustas, nullaque res maius tempore robur habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 823)
at illa intremuit motuque vias patefecit aquarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:10)
Ut vero summo despexit ab aethere terras infelix Phaethon penitus penitusque iacentes, palluit et subito genua intremuere timore, suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 15:1)
Intremuit ramisque sonum sine flamine motis alta dedit quercus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 51:4)
at illi poplite succiduo genua intremuere, fugitque et color et sanguis, animusque relinquit euntem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:10)
Quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens intremuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 39:2)
et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetras intremuere simul, cortinaque reddidit imo hanc adyto vocem pavefactaque pectora movit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 54:3)
aspicis alternos intremuisse pedes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 132)
nimirum qui membra dedit, qui fictilis ulvae perflavit venam madidam, cui tabida glaeba traxit sanguineos infecto umore colores.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3250)

SEARCH

MENU NAVIGATION